monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 103, 3
Haec de Domino pascendo in carne, sed pascente in spiritu, pauca pro tempore dixerimus: veniamus ad causam, quam de unitate proposui. Martha Dominum pascere disponens et praeparans, circa multum ministerium occupabatur: Maria soror eius pasci a Domino magis elegit. Deseruit quodam modo sororem suam circa multum ministerium laborantem, et sedit ipsa ad pedes Domini, et vacans audiebat verbum eius. Auris fidelissima audierat: Vacate, et videte, quoniam ego sum Dominus . Illa turbabatur, ista epulabatur: illa multa disponebat, ista unum aspiciebat. Utrumque officium bonum: sed tamen quod sit melius, quid nos dicamus? Habemus quem interrogemus, patienter audiamus. Quid sit melius, iam cum legeretur audivimus, et me commemorante iterum audiamus. Interpellat Martha hospitem, ad iudicem deponit postulationem piarum querelarum, quod eam soror deseruerit, et sic laborantem in ministerio adiuvare neglexerit. Non respondente illa, sed tamen praesente, iudicat Dominus. Maria causam suam tanquam otiosa iudici maluit committere, nec in respondendo voluit laborare. Si enim pararet respondenti sermonem, remitteret audiendi intentionem. Respondit ergo Dominus, qui in verbo non laborabat, quia Verbum erat. Quid ergo dixit? Martha, Martha, Repetitio nominis indicium est dilectionis, aut forte movendae intentionis: ut audiret attentius , bis vocata est, Martha, Martha, audi: Tu circa multa es occupata, unum autem opus est: id est, unum necessarium est. Non unum opus quasi singulare opus: sed opus est, expedit, necessarium est; quod unum hoc elegerat Maria .